- CHIRON
- CHIRONCentaurus Saturni, et Phillyrae, vel, ut Lactantius inquit, Pelopeae filius. Saturnus enim cum amaret Phillyram, Oceani filiam, eius concubitu usus est: sed interveniente Opecoviuge, confestim se vertit in equum, ne agnosci posset. Phillyra autem concepit, peperitque animal, cuius superior pars hominis, inferior vero equi formam referebat. Porro cum excrevillet, in silvas abiit, ibique herbarum naturam ac potentiam edoctus, in praestantissimum medicum evasit, a quo etiam Centauria herba nomen accepit, et Chironium ulcus, quod maxime sit in pedibus, et crutibus, sic dictum, quod Chironis operam desideret. Postea a genero Nerei Peleo, et Thetide filia accersitus, propter peritiam, et iustitiam, quibus ceteris longeexcellebat, Achillis paedagogus constitutus est, qui ab eo inter alia maximus citharoedus effectus est. Docuit Praetcrea Aesculapium medicinam, et Herculem astrologiam. Postea cum graviter vulneratus esset, Herculis sagittâ Lernaeô venenô perlitâ casu decidente in eius pedem, optavit mori; sed cum immortalis a parentibus natus esset, ut Ocyroes vaticinium impleretur, quô praedixerat, eum optaturum esse mortem, gravi vexatus morbô mori cupiens, oravit superos, ut mori sibi liceret: Quô concessô, ab iildem in caelum translatus est, et in Zodiaco locatus, Sagittarius appellatur. De quo Caesium vide Cael. Astron. Poet. p.283. Thessaliae medicus fuit. Plin. l. 7. c. 56. Eust. in Il. Natal. Com l. 4. c. 12. Suid. Hygin. etc. A. marte Philyreius heros dictus Ovidio, Met. l. 2. Fab. 11. v. 676. et Phillyrides Virgilio, l. 3. Georg. v. 550. Statius longoevum Chirona vocat, et dectum senem. Homer. de Achille Il. λ. v. 831.Ο῝ν Χείρων ἐδίδαξε δικαιότατος Κενταύρων.Hesiodus de eodem, Theogon. v. 1001.---- ---- Τὸν οὔρεσιν ἔτρεφε ΧείρωνΦιλλυρίδης. ---- ----Pindaro in Pythiis, Od. 4. σώφρων dicitur, id est, prudens, vel tempetrans. Eidem in Nem. od. 3. βαθυμήτις profundiconsilii vir dicitur. Nic. Lloydius. Addo, quod Heroes Graeciae, qui in Scrupea huius Centauri schola, ut Tertullianus loquitur de Pallio, c. 4. eruditi fuêre, recenset Xenophon in Cynegetico, Cephalum, Aesculapium, Meleanionem, Nestorem, Amphiaraum, Peleum, Telamonem, Meleagrum, Theseum, Hippolytum, Palamedem, Ulyssem, Menestheum, Diomedem, Castorem, Pollucem, Machaonem, Podalitium, Antilochum, Aeneam, Achillem: quod eius μαθητὰς γεγονέναι κυνηγεσιῶν τε καὶ ἑτέρων καλῶν, discipulos exstitisse in arte venandi altisque rebus praeclaris, refert. Vide Salmas. ad l. Inter opera, ex marmore, sed quorum Auctores ignorantur, celebris quoque Chiron, memoratur, Plinio, l. 36. c. 5. Nec minor quaestio est in Septis, Olympum et Pana Chironemque cum Achille qui fecerint, praesertim cum capitali satisdatione Fama iudicet dignos. Dicta autem Septa, Romae locus in Campo Martio, tabulis munitus, in quibus stans Populus suffragia ferebat, Dalechampius Not. ad locum. vide quoque infra in vocibus, Ovilia et Septa: at plura de Chirone, apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium passun.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.